Magnificat
Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus
* in Deo salvatóre meo,quia respéxit humilitátem ancíllæ
suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen
eius,et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit
supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede, * et
exaltávit húmiles,esuriéntes implévit bonis, * et dívites
dimísit inánes.Suscépit Ísrael púerum suum, * recordátus
misericórdiæ suæ,sicut locútus est ad patres nostros, *
Àbraham et sémini eius in sǽcula. Glória Patri et Fílio * et
Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
* et in sǽcula sæculórum.
|